- HORREA
- HORREAquorum in Pandectis, ut et Horreariorum, creberrima mentio, erant iam olim in urbe, ut Sulpicia, et quas vocat Dio in Commodo, ἀποθήκας τῶ τε Α᾿ιγυπτίων καὶ τῶ Α᾿ῤῥαβίων φορτίων: sed in singulis urbis regionibus certa Horrea publica primus instituit Alex. Seu. ad quae bona conferrent, qui privatas custodias non habebant, siquidem Lampridio fides. Constat tamen, sub Antonino iam eiusmodi loca publica in Urbe fuisse, in quibus homines pretiosissima quaeque sua reconderent, Paulus de Offic. praef. Vigil. Argentarios inprimis instrumenta ibi sua habuisse reposita, discimus ex l. 6. D. de ed. etc. Salmas. ad Lamprid. in Alex. Seu. Habuêre vero et Principes sua Horrea etconditoria; in quibus res rarae et inusitatae reponebantur. Solin. c. 1. Deprehensum tamen est Romanis temporibus, sub D. Aug. Pusionem et Secundillam denos pedes et amplius habuisse proceritatis, quorum reliquiae adhuc in conditorio Sallustianorum videntur. Sic εν τοῖς ὠρεὶοις τοῦ ἀυτοκράτορος, in horreis Imp. conditum aromatibus hippocentaurum asservari, scribit Phlegon Trallian. de Mirabil. Vox Graeca omnino. Οὖρος enim et ὧρος Graecis φύλακα, i. e. custodem, designat, unde ὥριον et ὅριον τὸ φυλάκιον et φυλακτήριον, idem Salmas. ad Spartian. in Hadr. ubi complura de Horreis Castrensibus seu Fiscalibus, de quibus etiam habes supra quaedem in voce Condita. Apud Euseb. in Epit. Temp. duo Horrea in honorem filiarum Anastasiae et Carosae, Α᾿ναςταςιανάς et Καρουςιανὰς vocata, erexiste Valens Imp. legitur, CPoli, ubi Δημόςια appellat Auctor, de qua voce vide Cl. Suicer. Thes. Eccl. De Horreis autem vulgaribus seu Granariis, in quibus frumenta conduntur, multa Plin. l. 18. c. 30. Addam saltem, de Theodorici Ostrogothorum Regis, in Italia, Horreis, fuiste trium milliarium Italicorum in longitudine et amplitudine unius milliarts continuatâ mensurâ, adnotare Procop. apud Theod. Zwinger. Theat. Vitae Hum. p. 2411. qui etiam in Horreis igni consumptorum exempla suggerit p. 478. Uti vero foenilia et palearia, sic apothecas et horrea, extra villam Vitruv. reicit, ut ab ignis periculo tuta essent, quod et legibus locationum exptimi aliquando consuevisse, discimus ex L. II. in fine ff. Locati et Cond. qua de re Vide Pignor. Comm. de Servis, et de Horreis Afronum Bactrianorum Cappadocum, Thracum, Vide infra in voce Sitl: aliquid etiam in voce Sitarcha.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.